monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 12, 1
Ratde calida et sicca est, et nulli homini in cibo valet, quia inde dolorem haberet. Pecoribus autem nec prodest, nec multum obest. Si quis autem in capite ulcera habet, ita tamen quod scabies non sit, ratden tundat et tunso assum lardum commisceat, et cum illo ulcera, quae in capite sunt, saepe perungat, et ulcera sua emordet, ac sanatur.